Demel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oecus internus cafei pistrinae Demel Vindobonae

Pistrina Curialis Demel (vulgo: Hofzuckerbäckerei Demel, sive ut aiunt vernacule Der Demel), est famosa pistrina in urbe Vindobona, quae condita est anno 1786 in Foro Michaelis (Michaelerplatz).

In hac pistrina, ut etiam in Deversorio Sacher coquitur famosa torta Sacher.

Pistrina Demel habet suum proprium cafeum in quo omnes, etiam non eleganter vestiti et qui hac de causa repulsam acceperunt a Deversorio Sacher, possunt tortam Sacher comedere sorbillando poculum cafeae.