David Clayton Henrie

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
David Clayton Henrie anno aetatis suae 17

David Clayton Henrie,[1] nomine scaenico David Henrie (natus 11 Iulii 1989), est actor Americanus, pernotabilis ob partes Iustini Russo in Wizards of Waverly Place agendas. Etiam notus est parte Larry in That's So Raven et parte Futuri Filii Theodori Mosby in How I Met Your Mother. Frater minor natu est Laurentius Henrie actor.

Vita iuvenilis[recensere | fontem recensere]

Natus est Henrie Missione Vetere in urbe Californiae, parentibus Linda Iacoboque Henrie.[2] Phoenice in urbe Arizonae adolevit,[3] Catholicus Romanus et discipulus in Schola Translaticia Cheyennensi (Anglice: Cheyenne Traditional School). Inquit ipse: "Catholicum litterarum ludum frequentavi. . . . Sacris adesse iam conor. . . . Certe erga deos iam sum pius."[4] Vivebat, ut ait suus situs interretialis, in "familia magna, tumultuosa, Italica."[5] Henrie est avidus hoccei gelidi fanaticus.[6]

Cursus[recensere | fontem recensere]

Anno aetatis nono, cum Henrie commercii photographatione? (Anglice: photo shoot) Scottsdale in urbe Arizonae esset participem, moderator cinematographicus parentibus suasit ut Henrie se Angelopolitem migraret, qui omni cum familia Ruscisilvam Californiae aestate ipsa migraverunt. Henrie ad duas maiores auditiones mox admissus est, ad partes primas agendas in pelliculis commercii pro Burger King et Quaker Oats, omnes per Civitates Foederatas emissuris. Henrie suas primas partes constellantes? (costarring) consecutus est in Providentia programmate televisifico, et factus est stella hospitalis? (guest star) in primo seriei Without a Trace embolio. Visus est in aliis programmatibus televisificis: How I Met Your Mother, quo filium agit; etiam in NCIS, Cold Case, House, et Judging Amy.

Ante tertium decimum aetatis suae annum, Henrie magnam occasionem (big break) primo adripuit, cum partes ordinarias nomine Petey Pitt ageret in The Pitts, comoedia de rerum statu (sitcom, situational comedy) a Societate Transmittendi Fox (Fox Broadcasting Company) producta. Is deinde partes primas cum Linda Blair et Georgio Kennedy in Monster Makers pellicula Hallmark egit, et invitatus est ad partes agendas in Dead Hollywood Moms Society, alia pellicula Hallmark.

Anno aetatis duodevicensimo, Henrie personam Iustini Russo agere coepit in Wizards of Waverly Place, serie televisifica sub aegide Propriae Canalis Disney Seriei (Disney Channel Original Series), quae die 12 Octobris 2007 primum transmissa est.

Propter opus pro Canali Disney, Henrie in Ludis Canalis Disney (Disney Channel Games) anno 2008 contendit: fuit dux Manus Viridis (Green Team), etiam Typhones appellatae. Partes egit in Dadnapped, Propria Canalis Disney Pellicula.

Antequam praesentes partes in Wizards of Waverly Place agit, partes ordinarias in That's So Raven egebat, nomine Larry, amici Cory. Henrie etiam partes ordinarias in How I Met Your Mother egebat, et quasi hospes suo nomine apparuit in duobus seriei Jonas L.A. emboliis. Nominatus est Dux Grandis Cursus "Pro/Celebrity" Toyotensis 2009 (Toyota Pro/Celebrity Race).[7][8]

Pelliculae (filmographia)[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum Californiam Civitatem, California Birth Index, 1905-1995. Center for Health Statistics, California Department of Health Services, Sacramento, California. Searchable at http://www.familytreelegends.com/records/39461%3C
  2. Black, Rosemary (May 7, 2009). "Disney Channel's rising stars whip up a feast for Mother's Day". Daily News. New York 
  3. David Henrie apud Disneychannelmedianet. Situs die 29 Iulii 2009 confirmatus.
  4. "David Henrie Interview—JJJ Exclusive!". Just Jared Jr.. 2009-02-17 
  5. = Henrie "About Me" (situs publicus) 
  6. http://twitter.com/david_henrie.
  7. Disney Sensation David Henrie Named Grand Marshal for 2009 Toyota Pro/Celebrity Race, 17 Aprilis 2009 (Reuters).
  8. Ecce informatio fontis incerti, quae olim in vicipaedia Anglica fuit: Dimicatione in Universal CityWalk die 15 Aprilis 2010 ab aliquibus iuvenibus pugnata, Henrie Laurentiusque frater minor natu a securitatis curatoribus privatis (Anglice: private security guards) deprehensi sunt. Fratres, pugnam instigavisse primum dicti, in custodiam apud propinquam stationem securitatis curatorum publicorum dati sunt, ubi nonnullas horas detenti sunt. Aliqui spectatores tum dixerunt se hanc dimicantionem observavisse, quam alii iuvenes instigaverant. Fratres tum missi in custodiam patris facti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!