Dalmatica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diaconus dalmaticam gerens

Dalmatica aut rectius Tunica Dalmatica est paramentum liturgicum quod induit proprie diaconus. Nomen ab regione Dalmatiae ducitur. Huius paramenti forma est ampla, usque ad genua tendens, cum oris quadratis, lateribus apertis et manicis latis. Plerumque auriphrygia in forma litterae "H" et in fronte et in dorso acupinguntur. Ad missam sollemnem caelebrandam, episcopus quoque, quippe qui plenitudinem ordinum possidet, dalmaticam sub casula gerere solet.