Casula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Casula alba formae Latinae
Casula violacea formae Gothicae

Vide etiam paginam discretivam: Casula (discretiva)

Casula aut planeta est vestimentum liturgicum quod induit episcopus aut presbyter super tunicam albam ad missam celebrandam in Ecclesia Occidentali (scilicet Ecclesiis Romana Catholica, Lutherana et Anglicana). Similis est paenulae profanae. Duae formae casulae inveniuntur, videlicet forma latina quae est aliquantulum quadrata, cruce aut columpna in dorso acupicta, et forma gothica cuius forma similis est scuti, cui plerumque auriphrygium in forma ypsilonis affigitur.

Color casulae variari solet iuxta anni tempora:

His addi possunt et saccus (aliter dictus "paramentum quadragesimale") et color caeruleus qui locum violacei tenent in quibusdam locis.