Dai Vernon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dai Vernon (ad dextram)

Dai Vernon (natus die 11 Iunii 1894 Ottavae, mortuus die 21 Augusti 1992 Ramonae/California) magus Candiensis et Americanus fuit.

Pueritia[recensere | fontem recensere]

David Frederick Wingfield Verner qui, nomine suo male intellecto, (ille notus erat Dai Vernon) a.d. iii Id. Iun. MDCCCLXXXIV Ottawae natus est. Pater suus illum Verner puerum septem annorum de primis dolis magicis docuit. Secundo anno ille cum pater illum ad spectaculum magicum conferret artem magicam adamavit. Cum tredecim annos haberet, librum praeclarissimum de chartulis, The Expert at the Card Table, ab eo S. W. Erdnase.[1] , qui primus liber de arte magica sibi erat memoriae edidicerat.

Gloria Sua[recensere | fontem recensere]

Dai Vernon propter artem praestigiarum, mirabile spectatu, amanter nominatus erat Ille Professor. Harry Houdini qui magus novus sibi nomen “Rex Chartularum” accepit saepe gloriatus est si ter dolum chartulis actum spectaverit fore ut eadem agere posset. Vernon tum ei Houdini dolum monstravit quo chartulam primam submovit et eam in medium Chartularum posivit et tum, nova chartula prima verso, eandem quam antea patefaceret. Houdini qui iterans eum iterum dolum agere debere eum septies agentem dolum spectavit. Tandem ei Houdini uxor inquit, “Recognosce, Houdini, te falsum” ut appellatione, ille “Vir Qui Eum Houdini Fefellit,” ad se proscribendum usus sit.

Cursus Magicus[recensere | fontem recensere]

Vernon per Civitates Foederatae Americae itinera multa fecit ut eos qui chartulis deceperint et quis praestigiis operam dederint quaereret. Quamquam multum praestigiarum quae in libro, Expert Card Technique,[2] ab eo Jean Hugard et Frederick Braue, editi sunt invenerat tamen primo pro inventis suis se auctoritatem non accipit. Vernon fortasse praestigiator qui exercitatissimus umquam vixit et, cum eo Ed Marlo, magus potentissimus saeculi vicesimi est. Inter magos traditur Vernon doli multi chartulis, nummis, et rebus parvis et finxisse et meliorem fecisse.

Senectus[recensere | fontem recensere]

Vernon habitator Castelli Artis Magicae qui in ea Los Angeles est ultimos annos trecissimos vixit. Cum ibi habitaret, eo Ricky Jay, Persi Diaconis, Doug Henning, Bruce Cervon, Larry Jennings, Chuck Fayne, Michael Ammar et eo John Carney tam magis multis et notissimis consiliatus est. A.D. XII Kal. Sep. MCMXCII Romonae, Comivae San Diego, Californiae vita ille excessit. Corpus crematum est, et cineres Castelli Artis Magicae humati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Erdnase, S. W. The Expert at the Card Table: The Classic Treatise on Card Manipulation (1st Ed. reprint ed.). Mineola, NY: Dover Publications. p. 144 pages. ISBN 978-0486285979 
  2. Hugard, Jean; Braue, Frederick. Expert Card Technique: Close-Up Table Magic (1st Ed. reprint ed.). Mineola, NY: Dover Publications. p. 448 pages. ISBN 978-0486217550