Cursus publicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mulier litteras cursui publico mandat.

Cursu publico litterae et merces parvae et dona parva mittuntur per orbem terrarum. Quo officio cum aut ex re publica aut lucri faciendi causa fungi possimus, tamen inde a medio saeculo 19., qui res publicas gubernant, quominus cursus publicus a privatis libere geratur, ita impedire solent, ut magistratibus eum potius vindicent, qui aliqua pecunia collecta notisque postalicis agglutinatis curent, ut omnia recte circumferantur. Nostris diebus per cursum publicum multis in civitatibus non litterae solum mittuntur, sed pecuniae etiam conservantur et solvuntur nec non etiam res telephonicae administrantur.

De cursu publico populi Romani[recensere | fontem recensere]

Imperii Romani temporibus cursu publico Augusti Caesaris auspiciis instituto epistulae et homines ex re publica raedis celerrimis huc illuc vehebantur. Stationes autem, ubi nuntii cursus publici se reficere et equos mutare solebant, pausatae appellabantur, a quo verbo linguis vulgaribus illa postae vox orta est.

Roman numeral 10000 CC DD.svg