Crocodilorum Insulae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Crocodilorum Insulae sunt grex insularum quae, ante litus Arecani Terrae iacentes, ad Territorium Septentrionale Australiae pertinent. Una ex principalium gregis insularum est Milingimbi Insula; aliae gregis insulae maiores sunt Mooroongga Insula, Yabooma Insula, Gananggaringur Insula, et Crocodylum Insula. Minores gregis insulae sunt Darbada Insula, Boojiragi Insula, Mardanaingura Insula, Crocodilorum Insula Boreo-Occidentalis, Crocodilorum Insula Boreo-Orientalis, et Crocodilorum Scopulus Borealis.

Hae insulae sunt ab exploratoribus Hollandicis saeculo septimo decimo inventae, qui eas Nederlandice appellabant Cocodrils Eÿlandt.

Hodiernus aditus ad insulas est solum concessu apti concilii terrestris, qui necesse est peti ante insulas invisas.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]