Insula Centralis (Kenia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Coordinata: 3°30′N 36°03′E / 3.5°N 36.05°E / 3.5; 36.05

Insula Centralis,[1] Anglice Central Island atque olim Crocodile Island, est insula vulcanica in medio Turkana Lacu in Kenia sita. Est locus vivarii nationali (Anglice: Central Island National Park), a Kenya Wildlife Service cohibita.

Insula in plus quam duodecim crateribus conisque consistit, quorum tres a parvis lacubus supplentur. Duo maximi lacus ipsi a crateribus ad 1 km latis et circa 80 m profundis partim supplentur, quorum alvei prope maris aequorem iacent. Summus locus in insula plerumque basaltica? ad 550 m attingit, circa 170 m super lacus superficie. Nonnullae parvae insulae australo-orientem versus sunt orae craterum partim summersarum, et alii coni et opercula lavae (saxorum liquefactorum) sub lacus suberficie prope insulam iacent.

Iuvenissimi Insulae Cantralis tofi lavaeque fortasse sunt tam iuvenis quam Holocaenum (Karson et Curtis 1994). Actio fumarolica? praecipue secundum boreo-orientalem ad austro-orientalem medii crateris oram fit, unde fumaroli? sulfur aspergentes decennio 194 videbantur. Anno 1974, augentes sulfuris liquefacti (molten sulfur) nubiumque vaporis (steamclouds) emissiones a terra remota videbantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Programma "Smithsonian Global Volcanism".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karson, J. A., et P. C. Curtis. 1994. "Axial Quaternary volcanic centers in the Turkana rift, N. Kenya." Journal of African Earth Sciences 18:15–35.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]