Copiatrum alcoholiferum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Copiatrum alcoholiferum (notus quoque ut Ditto machine in CFA vel Banda machine in Britanniarum Regno) fuit machina ad scriptum duplicandum quantitatibus parvis quo ecclesiae scholaeque fere usae sunt. Membri gregum fautorum scientiae ficticiae et gregum fautorum libellorum pictographicorum quoque ad fanzine fabricationem usi sunt. Papyri hac machina impressi ditto sheets aut breve dittos in CFA aliquando vocantur, quae res est exemplar notae factae generalis. Alcohol fuit elementum maiorem humoris solvendi qui "atramentum" formavit alludit. Hae machinae aliquando cum mimeographo confusae sunt, quae sunt exemplar technologiae differentae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1923 copiatrum alcoholiferum a Gulielmo Ritzerfeld inventus est. Fabricator famosissimus in CFA et in mundo fuit Ditto Corporation civitatis Indianae, et in Britanniarum Regno a sodalitate Block & Anderson sub nota "Banda" fere fabricatae sunt. Ambae notae factae sunt nomen generale pro duplicatore et modo in foro proprio.

Posteriore parte decennii 197 sodalitas 3M machinam thermofax creavit et vendidit. Hae machinae facere archetypum spiritus ex papyro cottidiano dactylographato vel scripto poterant. Impressio mediocriter fuit sed autem machinae sunt populares ob commoditatem.

Decennio 198 technologia copiatri alcoholiferi desuefaciebatur ob duplicatores xerographicos pretiorum humilium et velocitatum magnorum. Mediam partem decennii 200 usus technologiae fuit rarus. Etiam nunc technologia est utilis in locis quibus vis electrica non praesto est vel in casibus quibus solum documentum relictum est archetypum spiritus.

Operatio[recensere | fontem recensere]

Nuntii scholastici anno 1978 copiatro alcoholifero impressi sunt. Nota colorem purpuream.

Copiatrum exemplare cerafero usum est quod schedas duas habuit. In scheda prima dactylographavit vel scripsit. Scheda secunda fuit cerae coloriferae illita. Impressus schedae primae scribendae vel dactylographandae ceram coloriferam ex scheda secunda in latus versum schedae primae transtulit, quae res imaginem sicut in speculo produxit. Tum schedae duae alia aliá separatae sunt, et scheda prima, parte cerafera extrinsecus conversa, ad cylindrum machinae affixit.

Copiatrum alcoholiferum non atramento utitur. Cum papyrus per copiatrum movit, humor solvendi filo bibulo in papyrum oblitus est. Cum papyrus humiferus ad exemplar ceraferum attingit, satis ceram coloriferam dissolvit ut imaginem in papyrum copiet cum papyrus sub cylindro ferat.

Colores[recensere | fontem recensere]

Color cerae consuatissimus fuit purpureus anilineus, qui fuit pigmentum durum pretii humilis et bonam oppositionem luce profers, sed exemplaria rubra, viridia, cyanea, nigra, et rare, aurantia, flava, et adusta fabricata sunt quoque. Omnes colores praeter nigram fuerunt pallidi, ita pigmentum cyaneum fuit subcaeruleum, rubrum fuit puniceum, et cetera. Machina sodalitatis Ditto impressum in multis coloribus uná operatione facere poterat, quae res apud imaguncularum confectores gratiosa fecit. Imagines multi colores schedis secundis ceraferibus permutandis faci poterat; per exemplum, cum scheda prima super scheda secunda rubra superest, solum inscribere partem rubram possit. Haec rem possibile est quia humor (fere mixtura dimidiae partis isopropanolis et dimidiae partis methanolis) non fuit atramentum, sed humor solvendi clarus.

Papyrus[recensere | fontem recensere]

Technologia cum papyros gracilibus et pretii humilis optime functa est, sed autem cum illi humore solvendi saturati sunt, facile erat illos plicare aut corrugare, et in hoc modo obstruere machinam. Exemplar singulare bene fabricatum ante pigmentum exhauriendum producere quinquagentas copias possit, postquam impressus illegibilis factus est. Si pauciores copiae requisitae sunt, exemplar ex cylindro removere et usque ad tempus insequentem curari poterat.

Odor[recensere | fontem recensere]

Aroma papyrorum recentum ex copiatro fuit proprietas memorabilis vitae scholasticae in aetate copiatri alcoholiferi. Haec res in pellicula Fast Times at Ridgemont High (1982) allusa est. Magister papyros copiatos ad probationem distribuit, et omnis discipulus statim papyrum ad nasum attollit et spiritum ducit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • M P Doss, Information Processing Equipment (New York, 1955)
  • Irvin A. Herrmann, Manual of Office Reproduction (New York, 1956)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]