Consonantium mutatio Germanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consonantium mutatio Germanica (Theodisce: Erste Lautverschiebung sive Germanische Lautverschiebung) est Lex phonetica fundamentalis, quae anno 1822 a Iacobo Grimm concepta est (et igitur Anglice Grimm's Law nominatur). Iam anno 1806 haec lex phonetica a Friderico de Schlegel et anno 1818 a Rasmus Christiano Rask inventa est.

Hac consonantium mutatione secunda primi millennii a.C.n. dimidietate differentia clara inter linguas (prae-)Germanicas et ceteris linguis Indoeuropaeis exstitit. Hae mutationes regulas sequuntur et exceptiones regularum exempla sequuntur.

Consonantium mutatio Germanica mutationes consonantes est. Hae Consonantes, quibus consonantes Germanicae descendent, Prae-Indoeuropaeae sunt:

p  t  k kʷ
b  d  g  gʷ
bʰ dgʰ gʰ gʷʰ


E tribus regulis lex componitur:

  1. Mutae sonorae aspiratae in mutas sonoras sine aspiratione mutatae sunt.
  2. Mutae sonorae in mutas surdas mutatae sunt.
  3. Mutae surdae in fricativos surdos mutatae sunt.

Ergo, hae mutationes monstari possunt:

Numerus legis Bilabia Dentales Velum Labio-velum
1 bʰ → b dʰ→d gʰ → g gʷʰ→ gʷ
2 b → p d→t g → k gʷ → kʷ
3 p → ɸ t→θ k → x kʷ → xʷ

Erga leges Mutationum Germanicarum, cum mutationibus regularibus reconstructis alterae linguae europaeae componuntur, licet exspectare correspondentia phonae inter ramos varios familiae. Haec exempla cum verba 'frater' sunt.

  • Prae-Indoeuropaea: *bʰréh₂tēr
  • Prae-Germanica: *brōþēr
  • Latina: frater
  • Graeca: φράτηρ (pʰrater)
  • Sanscrita: भ्रातृ (bhrātṛ)
  • Slavica: брат (brat)
  • Prae-Celtica: *brātīr

Ubi * formam intestatam signifcat.



Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!