Nasalis bilabialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nasalis bilabialis est consonans, cuius symbolum IPA est m minuscula. Itaque [m] littera simplici ea nasalium bilabialium species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est. Aliae autem, quae rariores sunt, species signis diacriticis additis notantur. Consonantes huius generis sunt

Nasales bilabiales sunt insuper consonantes resonantes sive natura sonorae, quia impetus aëris per chordas vocales paene necessario vibrantes dirigitur.


IPA Descriptio Specimen
Lingua Orthographia IPA Sensus
m Nasalis bilabialis Latina emimus ['emimus]
Nasalis bilabialis surda Mazateca [a][1] 'niger'
Nasalis bilabialis palatalizata Russica белого ['ɛləvə] 'albi' (genetivus)
Nasalis bilabialis labializata Arrernte orientalis [aɹ̬ə][2] 'bonus'
Nasalis bilabialis laryngalizata Kwakw'ala [uuxdi][3] 'arbor balsamea'
Nasalis bilabialis murmurans Hindi कुमा [kʊa:r] 'figulus'
m: Nasalis bilabialis longa Latina mamma ['mam:a]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ladefoged & Maddieson (1996: 107). Interdum etiam de nasali aspirata dicitur et [m̥ʰ] scribitur (op.cit. 116).
  2. Ladefoged & Maddieson (1996: 357).
  3. Ladefoged & Maddieson (1996: 109).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996) The Sounds of the World's Languages. Blackwell: Oxford.