Condensatrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Condensatra vel capacitores.

Condensatrum seu capacitor est elementum electronicum quod energiam electricam in campo electrico inter duas laminas conductrales appositas reponit. Ut campus electricus creetur, in utraque lamina onus electricum signo contrario reponitur, positivum in uno latere, negativum in altero. Ergo condensatra dicuntur et energiam et onus electricum reponere.[1]

Unitates metandi[recensere | fontem recensere]

Capacitantia C capacitatem onus electricum reponendi metitur condensatro cuidam.

In Systemate SI unitas capacitantiae est Faradium, qui significat magnitudinem capacitantiae qui, sub vim tensionis uni Voltii, repositionem uni Coulombii efficit. Sed tam magnus autem est unum coulombium (1 C), et sic Faradium, ut capacitantiae quotidianae microfaradiis, etiam nanofaradiis, picofaradiis, attofaradiis metantur.

Aequationes de capacitantia[recensere | fontem recensere]

Ut ille campus electricus et tensio electrica V inter condensatri laminas creentur, in utraque lamina tantum onus electricum Q signo distincto coacervandum est ut necessarium secundum formulam[1]

Q = C V

ubi C est capacitantia illi capacitori. Energia U reposita in condensatro est

U = ½ C V².

Condensatrum laminis parallelis[recensere | fontem recensere]

Quamquam inter bina quaeque conductra semper exstat nonnulla capacitantia, condensatrum illud simplicissimum duabus laminis parallelis a distantia d separatis componitur. Si laminarum area A >> d², inter eas laminas tunc campi electrici magnitudo E est simpliciter[1]

E = V /d

et capacitantia C est

C = εo A /d

ubi εo = 8.854 187 817... x 10-12 F m-1 est constans electricus.[2]

Quod condensatris aliis formis sunt formulae contortiores, haec formulae simplices sunt perutiles, praesertim ad analyses anticipales.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 H. D. Young, R. A. Freedman, and A. L. Ford, University Physics with Modern Physics, 11th Edition, Pearson Education, Inc. San Francisco, 2004.
  2. Valor constantis εo a institutu NIST paratus.

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png