Columna vertebralis
E Vicipaedia
Columna vertebralis hominis
Columna vertebralis sive spina dorsi[1] est in animalibus vertebratis, ergo etiam in homine, complexus 32–34 ossium, quae vertebrae dicuntur, et discorum intervertebralium qui inter vertebras sunt. Columna vertebralis corpus sustinet tegensque medullam spinalem.
Columna vertebralis hominis in quinque partes divisa est:
- Columna cervicalis e septem vertebris cervicalibus constituta (pars rubra picta in imagine);
- Columna dorsalis e duodecim vertebris thoracicis constituta (pars caerulea picta in imagine);
- Columna lumbaris e quinque vertebris lumbaribus constituta (pars flava picta in imagine);
- Sacrum e quinque vertebris sacris constitutum (pars viridis picta in imagine);
- Coccyx e quattuor vertebris coccigeis constitutus (pars violacea picta in imagine).
[recensere] Ligamenta columnae vertebralis
- Ligamentum supraspinale
- Ligamentum flavum
- Ligamentum longitudinale anterius
- Ligamentum longitudinale posterius
- Ligamentum interspinale
- Ligamentum nuchae
[recensere] Notae
- ↑ Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino, Taurini: Paravia, Bruno Mondadori editor, 2003.
[recensere] Vide etiam
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |

