Columba Hiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de Columba abbate Hiensi explicat. Si Columbam Minorem quaeris, vide Columbanus Bobiensis.
Pictura Sancti Columbae, circa annum 1455 facta

Sanctus Columba Hiensis[1] (Hyensis) sive Columba Maior[2] (Hibernice Columb Cille, scilicet 'Columba Ecclesiae', est sanctus Catholicus Romanus, qui in Hibernia circa annum 521 nomine Crimthann 'vulpes' natus est.

Postquam in bibliotheca Sancti Finteni, praeceptoris sui, librum inconcessus descripsit, controversia exorta anno 563 (vel 565) in exsilium ("peregrinationem") Albam Scotiae iit et una cum duodecim sociis monasterium in insula Iona fundavit. Plerosque Caledonum ad Christianam doctrinam convertit, ex quibus etiam reges Pictorum.

Incerti auctores hoc carmen Columbae tribuerunt :

Dies Irae
I II III
Regis regum rectissimi Diesque mirabilium In quo cessabit mulierum
Prope est dies domini, Tonitruorum fortium, Amor et desiderium
Dies iræ et vindictæ, Dies quoque angustiæ, Nominumque contentio
Tenebrarum et nebulæ, Mæroris ac tristitiæ. Mundi huius et cupido,
Regis regum rectissimi. Regis regum rectissimi. Regis regum rectissimi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Uita S. Columbae abbatis hiensis e codice Salmanticensi (L&S B421)
  2. Friedrich Wilhelm Bautz, "COLUMBA der Ältere" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1103–1104

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg