Collegium Montis Atri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ab anno 1933 ad 1941, Collegium Montis Atri in YMCA Blue Ridge Assembly situm est.
Campus Collegii Montis Atri, qui Lacum Eden cingit et poetas Montis Atri ab 1941 ad 1957 attrahebat, nunc est pars Camp Rockmont, aestivorum puerorum castrorum.

Collegium Montis Atri, institutum anno 1933 in Monte Atro (prope Asheville Carolinae Septentrionalis) conditum, fuit novum collegii genus in Civitatibus Foederatis conditum, in quo studium artis habebatur res maximi momenti in educatione artium liberalium, et in quo principia educationis Ioannis Dewey magnas partes egerunt. Multi collegii discipuli et professores potentes erant in artibus et aliis campis, vel deinde potentes facti sunt. Collegium, quamquam notabile iam per suam vitam brevem, anno 1957 finitum est, post solum viginti quattuor annos.[1]

Professores et alumni[recensere | fontem recensere]

Inter eruditos qui ibi post annum 1940 fuerunt Iosephus et Anni Albers, Ericus Bentley, Ilya Bolotowsky, Iosephus Breitenbach, Ioannes Cage, Harrius Callahan, Maria Callery, Robertus Creeley, Merce Cunningham, Eduardus Dahlberg, Maximus Dehn, Gulielmus de Kooning, Robertus Duncan, Buckminster Fuller, Gualterius Gropius, Trude Guermonprez[2] Ludovicus Harrison, Alfredus Kazin, Franciscus Kline, Iacob Lawrence, Ricardus Lippold, Alvin Lustig,[3] Carolus Olson, M. C. Richards, Albertus Gulielmus Levi, Alexander Schawinsky, Beniaminus Shahn, Arthurus Siegel, Aaron Siskind, Theodorus Stamos, Ioannes Tworkov, Robertus Motherwell, Emerson Woelffer.

Inter professores visitantes fuerunt Albertus Einstein, Clemens Greenberg, Bernardus Rudofsky, Ricardus Lippold, et Gulielmus Carolus Williams. Peter Voulkos et Robert C. Turner, artifices ceramici, praeterea ibi docuerunt.

Alumni notabiles[recensere | fontem recensere]

Collegium instituta aestiva habuit ab anno 1944 usque 1956. Res autem magni momenti fuit in Libera Novi Eboraci Universitate condita.[5][6]

Poetae Montis Atri[recensere | fontem recensere]

Varii poetae avant-garde, recentius poetae Montis Atri appellati, ad collegium attracti sunt, insigniter Carolus Olson, Robertus Duncan, Dyonisia Levertov, Jonathan Williams, Eduardus Dorn, et Robertus Creeley.[7] Creeley anno 1955 conductus est ut discipulos doceret et periodicum Black Mountain Review edere, sed post annos duos cum discederet ut Franciscopoli habitaret, factus est nexus inter poetas Montis Atri et poetas Renascentiae Franciscopolitanae. Praeterea per Allen Ginsberg nexus cum scriptoribus Aetatis Prostratae in Greenwich Village generatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collier, Caroline, ed. 2005. Starting at Zero: Black Mountain College, 1933–1957. Arnolfini Gallery et Cambridge University. ISBN 9780907738787.
  • Duberman, Martin. 1972, 1993. Black Mountain: An Exploration in Community. W. W. Norton. ISBN 0393309533.
  • Harris, Mary Emma. 2002. The Arts at Black Mountain College. MIT Press. ISBN 9780262582124.
  • Katz, Vincent, ed. 2003. Black Mountain College: Experiment in Art. MIT Press. ISBN 9780262600712.
  • Lane, Marvin, ed. 1990. Black Mountain College: Sprouted Seeds: An Anthology of Personal Accounts. University of Tennessee Press. ISBN 9780870496639.
  • Rumaker, Michael. 2003. Black Mountain Days. Black Mountain Press. ISBN 0964902087.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Black Mountain College Museum + Arts Center.
  2. "Trude guermonprez". Collection. Cooper-Hewitt, National Design Museum .
  3. Steven Heller et Elaine Lustig Cohen, Born Modern: The Life and Design of Alvin Lustig (2010, ISBN 9780811861274),178–180.
  4. Margalit Fox, "Jane Mayhall, Poet Who Gained Prominence Late in Life, Is Dead at 90," The New York Times, 19 Martii 2009.
  5. Joseph Berke, The Free University of New York, Peace News, 29 Octobris 1965, pp. 6–7.
  6. Jakob Jakobsen, Anti-University of Londin–Antihistory Tabloid (Londinii: MayDay Rooms, 2012), 6–7.
  7. Harris 2002:245.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Catullus Haec pagina est stipula de poësi. Amplifica, si potes!