Chiara Luce

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clara Badano

Chiara "Luce" Badano (nata Statielli, in vico Liguriae, die 29 Octobris 1971; ibidem 7 Octobris 1990 mortua), cognomine Chiara Luce ( Latine Clara Lux), fuit puella Italica e grege Operis Mariae, quae duodeviginti annos nata cancere ossium decessit. Opus Mariae ut "Movimento dei focolari" (quod interpretatur motus focorum[1]) Italice est notius.

Clara Badano creata est "venerabilis" ab Ecclesia Catholica Romana die 3 Iulii 2008 et in numerum beatorum relata die 25 Septembris 2010 in fano Nostrae Dominae Divini Amoris Romae.

Cognomen "Luce" a Clara Lubich, conditrice eiusdem motus religiosi focorum, ei inditum erat.

Clarae Badano dies festus, vel potius dies memoriae liturgicae, est, praeter Ecclesiae Catholicae consuetudinem, dies eius natalis, undetricesimus quidem mensis Octobris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide etiam appellationem "Societas Focorum" in brevi scripto De Clarae Lubich vita. Nomen autem officiale est Opus Mariae