Ceraunia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula topographica litoris Albanici cum montibus Cerauniis

Ceraunia sive Ceraunii (montes) vel Ceraunimontes[1] (Graece: Κεραυνίων όρος sive Κεραύνια ορη, Albanice: Mali Kanalit) sunt montes litorales in Albania meridiana siti. Secundum Ionium mare pertinent ab Onchesmo per 100 chiliometra usque ad Oricum. Summi montes sunt: Maja e Çikës (2045 m) et Maja e Qorres (2018 m).

Prope transitum nomine Llogara (altitudo: 1027 m) montes se in catenam occidentalem orientalemque dividunt. Catena occidentalis litori vicina etiam Acroceraunia (τὰ ἄκρα Κεραύνια) nominatur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Ad nomina Latina vide: Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannoverae 1913 (8. ed.), vol. 1, Coll. 1085. In interrete: [1]

Nexus exernus[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henry Baerlein: Southern Albania under the Acroceraunian Mountains. Sicagi 1968
  • Strabo, Geographica VII,7,5-8