Latinitas nondum censa

Cathedra Maximiani

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cathedra Maximiani cum monogrammati suo

Cathedra Maximiani est solium episcopale eburneum, forsan factum Constantinopoli pro Maximiano Ravennae episcopo (546-554). Copiarum ornamenti et raritatis huius generis supellecium causa exemplum artis Antiquitatis Posterioris est.

De quaestione aetatis huius operis docti multum disputant. Identificatio sua manet in monogrammati ornanti solium: MAXIMIANUS EPISCOPUS. Ille episcopus, regens breviter post occopationem Ravennae a copiis Iustiniani primi anno 540, est coniunctus cum patrocinio duarum ecclesiarum principalium episcopatus, Basilica Sancti Vitalis, consecrata anno 546, et Basilica Sancti Apollinaris in Classe, anno 549. Arte cum Constantinopoli iuncta fuit, ut probat opus tessellatum Basilicae Sancti Vitalis repraesentans eum iuxta Iustinianum: ideo forsan imperator cathedram ei dono dedit.

Opus complexum est, initio 26 tabulis sculptis eburneis compositum, divisum in duo cyclos narrativos: 16 tabulae arci sellae — quarum 9 absunt — erant ornatae scaenis vitae Christi, 24 in numero cuncto, quare 8 tabulae superiores erant sculptae et in fronte et a tergo. 10 tabulae laterales repraesentant cyclum Iosephi. In fronte cathedra habet tabulas optimas, repaesentantes quattuor evangelistas et Ioannem Baptistam gestans agnum Dei in clipeo.

Tabulae cathedrae vitam Iosephi repraesentantes

Differentiae generis inter tabulas in fronte et has a tergo sunt magnae, similis differentiarum tabularum eboris Barberini.

Causa huius rei dubia: frangilius est ut solium usus est. Forsan ibi scripturae positae sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antonius Cutler, Late Antique and Byzantine ivory carving, Aldershot, Ashgate Variorum, 1998.
  • Ioannes Lowden, L'Art paléochrétien et byzantin, Lutetiae, 2001.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedram Maximiani spectant.