Catharina Cornara (regina Cypri)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gentile Bellini: Catharina Cornara, circa annum 1500 picta.

Catharina Cornara (Italiane Caterina Cornaro, nata Venetiae die 25 Novembris 1454; Aceli mortua die 10 Iulii 1510) fuit ab anno 1474 usque ad annum 1489 Cypri postrema regina; quae anno 1489 Respublicae Venetae regnum suum vendidit.[1]

Anno 1468 Catharina, quae Patavii in monasterio educata erat, Iacobo II, Cypri regi, nupsit. Solum quattuor annos postea tamen eum cognovit cum in Cyprum iit, sed iam post octo menses Iacobus repente obiit et etiam filius eorum paulo post ortum mortuus est.

Ludum ad audiendum, qui Caterina Cornaro inscriptus est, Marie Luise Kaschnitz lingua Theodisca fecit. In eo ludo senatorem quendam rei publicae Venetae audimus dicere Titiano tabulam pingendam esse, in qua figura Caterinae exprimatur (Später werden wir [...] sie von Meister Tizian malen lassen[2]). Haec verba ad illam tabulam a Titiano anno 1542 pictam pertinent, quae Florentiae in Porticu Officiorum (Galleria degli Uffizi) monstratur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Cornaram spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cypri) "(rex Cypri), Encyclopedia Britannica.
  2. Scena II.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!