Casa

E Vicipaedia

Casa est domus vilis, tugurium, mapale, aedes deteriores et male constructae; cuiusmodi sunt, quas rustici et pauperes habitant, et quas ita describit Seneca:

Furcae utrimque suspensae fulciebant casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere [sed] securi: culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.[1]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lucius Annaeus Seneca iunior, Epistulae Morales ad Lucilium 90.10.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad casas spectant.

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis


Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!