Carolus Henricus Ulrichs

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Henricus Ulrichs, iudex Hannoveranus, conditor commentariorum latinorum Alaudae

Carolus Henricus Ulrichs, sive Carolus Henricus Ulrichius, civitate Hannoveranus, natus 28 Augusti anno 1825 in urbe Aurich et mortuus in L'Aquila, 14 Iulii 1895, erat iudex, iurisconsultus, poeta scriptorque latinus et unus e primis fautoribus latinitatis vivae in limine saeculi XXmi.

Inter annos 1889-1895, sese dedit publicationi famosorum commentariorum latinorum quibus titulus Alaudae[1], qui in totam Europam latissime dispergebantur ita ut nomina multorum poetarum latinarum sui temporis nota reddidisset et in quibus ipse sua propria carmina latina divulgabat[2]. Continuit[3] hos commentarios Vox Urbis: de litteris et bonis artibus commentarius[4] quos bis in anno edidit architectus et ingeniarius Aristides Leonori ab anno 1898 ad 1913.

Exemplaria ex Ulrichii carminibus latinis[recensere | fontem recensere]

  • Paesti in templo Neptuni[5]
Maeret hoc fanum. Domus est relicta.
Non venit, qui sacra ferat, sacerdos.
Et mihi Divûm videor videre
celsa sepulcra.
O levis circumvolitans hirundo,
Sola tu templo super es fidelis ?
Quid canis ? - Magnis cano de columnis
interituris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wielfried Stroh (ed.), Alaudæ. Eine lateinische Zeitschrift 1889-1895 herausgegeben von Karl Heinrich Ulrichs. Nachdruck mit einer Einleitung von Wielfried Stroh, Hamburg, MännerschwarmSkript Verlag, 2004.
  2. Volfgangus Jenniges, "Alaudae iterum cantant", in Melissa, n° 125, anno 2005, pp. 4-7.
  3. Pater Caesar De Angelis, "De Vocis urbis antesignanis", in : Vox Urbis, num. I, ann. I, Romae, ex officina Forzani et socii, 1898, pp. 2-3 : "Latino sermone elucabratam ephemeridem vulgamus, non tamen opus inausum atque intentatum inimus. Viros quidem non sane multos, sed ingenio et eruditione praestantes in hac via nos antegressos facem nobis praetulisse libentissime fatemur. Omnium fortasse princeps Carolus Henricus Ulrichs dignus est qui maximis ad posterorum memoriam laudibus honestetur".
  4. Volfgangus Jenniges, "Vox Urbis (1898-1913) quid sibi proposuerit", in : Melissa, 139 (2007) p. 8-11.
  5. Alaudae, I, mense maio, 1889.