Aristides Leonori

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia Sancti Iosephi ad Triumphale, Romae, ab Architecto Aristide Leonori, 1909.
Ecclesia Sanctae Crucis in Via Flaminia Romae, ab architecto Aristide Leonori, 1912.

Eques Aristides Leonori, natus Romae die 28 Iulii anno 1856 et vita functus ibidem die 30 mensis Iulii 1929, erat architectus, ingeniarius, scriptor latinus, fautor latinitatis vivae et editor commentariorum latinorum internationalium.

Primum eum privatim docuit sacerdos quidam, postea cum erat octo annos natus intravit Collegium Romanum Iesuitarum[1].

Anno 1875, cum erat undeviginti annos natus, licentiae diplomate insignitus est, et post quinque annos evasit ingeniarius architectus[2].

Tunc incepit multa aedificia religiosa tam in Italia quam ubique terrarum[3] construere.

Nonnulla aedificia ab eo structa[recensere | fontem recensere]

  • 1892: ecclesia Sancti Patricii Hibernorum Romae.
  • 1907: Cathedralis Basilica in Sancti Ludovici urbe (St. Louis) USA
  • 1909: basilica Sancti Iosephi ad Triumphale Romae.
  • 1909: ecclesia Sancti Iosephi in urbe Cairo.
  • 1911: in urbe Villa Ludovisi, Italia, ecclesiam Sancti Patricii, genere byzantino-romano, Via Boncompagni et collegium adiacens.
  • 1912: ecclesia Sanctae Crucis in Via Flaminia Romae.
  • 1912: Cathedralis ecclesia in Buffalo, N.Y.
  • 1914: ecclesia Sacri Cordis Iesu Romae, Via Piave.
  • 1923: ecclesia Sacri Rosarii in urbe Washington, D.C.
  • ecclesia memorialis Sacri Sepulchri in urbe Washington, D.C.

Promotor latinitatis vivae[recensere | fontem recensere]

Bonarum litterarum cultor, Aristides Leonori favebat etiam usui linguae latinae inter nationes utendae, et pergere et continuare voluit opus Caroli Henrici Ulrichs qui inter annos 1889-1895 in Italia commentarios ediderat quibus titulus Alaudae[4], edendo ipse commentarios latinos quibus titulus Vox Urbis: de litteris et bonis artibus commentarius[5] qui bis in anno in lucem prodiebant ab anno 1898 ad annum 1913.

Notes[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. ibid.
  3. Joan Carroll Cruz ,Saintly Men of Modern Times, pag. 49
  4. Wielfried Stroh (editor), Alaudæ. Eine lateinische Zeitschrift 1889-1895 herausgegeben von Karl Heinrich Ulrichs. Nachdruck mit einer Einleitung von Wielfried Stroh, Hambourg, MännerschwarmSkript Verlag, 2004.
  5. Volfgangus Jenniges, Vox Urbis (1898-1913) quid sibi proposuerit, Melissa, 139 (2007) p. 8-11.