Carliolum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia Cathedralis Carliolensis

Carliolum, a Romanis Luguvallium nuncupata, est urbs Angliae Borealis in comitatu Cumbria. Secundum censum anni 2001, 71 773 incolae adsunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pars urbis antiquior in ripa australi Itunae amnis in situ vici cuiusdam Celtici a Romanis aedificata est, qui ad terminum Valli Hadriani castra ibi construxerunt. Coenobium Augustinianum anno 1123 conditum, a Normannis aedes cathedralis post annos decem creatum est, abbate Athelwoldo consecrato primo Episcopo Carliolensi. Gulielmus Rufus Castellum Carliolense, quod adhuc intactum restat, anno 1092 construxit. Saepe pro carcere esse solebat, et hic Maria Regina Scottorum in vinculis olim coniecta est.

Urbs hodierna nota est propter ferrivias et biscoctas.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Luguvalium" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 402
  • "Carlisle" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) pp. 17-18
  • John Wacher, The Towns of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1954) pp. 405-407

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!