Cabliacum
E Vicipaedia
| Cabliacum Chablis |
|
|---|---|
| Natio | Francia |
| Regio | Burgundia |
| Praefectura | Icauna |
| Arrotundimentum | Autessiodurum |
| Pagus | Cabliacum |
| Numerus incolarum | 2 383 (census anni 2009) |
| Longitudo et latitudo | 03° 47' 51" Or., 47° 48' 56" Sept. |
| Altitudo | inter 126 et 311 m. |
| Numerus cursualis | 89800 |
Cabliacum[1] (Francogallice: Chablis) est oppidum Francicum 2 383 habitantium (anno 2009) praefecturae Icaunae in provincia occidentali Burgundia. Peregrinatoribus ad occidentem iter facientibus Cabliacum distat 18 km ab urbe Autessioduro per viam cuius numerus est RD965; per eandem viam in partibus orientis distat 120 km ab urbe Calmontio.
In pago Cabliacensi producitur vinum quod a Cabliaco nomen habet (vide vinum Cabliacense); pro hoc nectare oppidum iam saeculo XVII praeclarum fuit.[2]
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Cabliacum spectant. |
- De Cabliaco apud INSEE
- Cabliacum apud situm Instituti Geographici Nationalis
- Forma Cabliaci apud Mapquest
Notae [recensere]
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus