Bria (caseus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caseus Brie de Meaux

Bria[1] (Francogallice Brie) est nomen varietatis casei bubuli in Francia inventae. Cortex caseorum ope fungi Penicillii camemberti fit.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub nominibus Brie de Meaux et Brie de Melun in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Qui casei ab anno 1980 appellationem in Francia verificatam portabant, ab anno 2009 appellationem in Europa protectam habebunt.

Ni caseus satis notabilis Brie de Nangis, qui in eadem regione Briae provenit, ni caseus vicinus mensura minore confectus, nomine Coulommiers, appellationibus proteguntur. Nomen Brie pro caseis mollibus in aliis civitatibus productis interdum usitatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]