Bree

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caupona quaedam in pago Bree
Silva Chet, in pago Bree

Bree (indecl., n.) est nomen oppidi atque pagi parvi in Tolkeniensi Terra Media, in Eriadore inter Comitatum et Montes Nebulosos, ad meridionem Norburgi Regum.

De oppido Bree[recensere | fontem recensere]

Bree fuit oppidum in Tertia Aetate conditum ab Dunlendinis supra collem, atque caput Regni Arthedain, sed post occasum huius regi mansit Bree frequente et celebre. Tertia Aetate exeunte, Bree erat oppidum maxime ad occidentem ab hominibus incolatum. Bree erat unicum oppidum tam ab hominibus quam hobbitis incolatum, et ibi locata erat taberna Prancing Pony appellata.

Bree erat munitum cum fossa atque vallo.

De pago Bree[recensere | fontem recensere]

In pago Bree aderant etiam Staddle, Combe et Archet, vici parvi prope silvam Chet:

  • Staddle (fortasse Entibo) erat vicus maior et nucleus principalis hobbitis regionis, qui erant agricultores holerum et herbarum.
  • Combe erat viculus parvus hominum, qui erant etiam agricultores. Combe locata est ad limitem silvae Chet, iuxta collem Bree.
  • Archet erat viculus minusculus in parte septentrionale Bree pagi.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]