Berbere

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Berbere.

Berbĕre (-is, n.) (Amharice; በርበሬ et Tigrinyice; በርበረ) condimentorum mixtio est inter cuius elementa chili, allium, zingiber, siccum basilicum, corrorima, ruta, piper nigrum albumque et foenum Graecum includi solent. Praecipuum elementum in Aethiopica Erythraeaque coquinis.

Berbere aliquando herbas condimentaque quae internationaliter minus bene nota sunt includit, inclusis et cultis plantis et silvestribus in Aethiopia crescentibus, exempli gratia, corrorima et pipere longo.