Benazir Bhutto
Obitus: 27 Decembris 2007; Benazir Bhutto Hospital
Patria: Pakistania
Familia
Coniunx: Asif Ali Zardari
Proles: Bilawal Bhutto Zardari, Bakhtawar Zardari Bhutto, Aseefa Bhutto Zardari
Familia: Bhutto family
Memoria
Benazir Bhutto seu litteris Perso-Arabicis بینظیر بھٹو (nata Karachi in urbe die 21 Iunii 1953; necata apud Rawalpindi die 27 Decembris 2007), fuit politica Pakistanensis. Pater eius, Zulfikar Ali Bhutto, primus minister Pakistaniae fuerat ab anno 1971 ad annum 1977 et necatus est anno 1979.
Benazir Bhutto alumna fuit conventus Iesu et Mariae Murree in urbe et Collegii Radcliffiensis in Universitate Harvardiana. Primae ministrae munus bis explevit, ab 17 Novembris 1988 usque ad annum 1990, et ab anno 1993 usque ad annum 1996.
Cum die 18 Octobris 2007 Benazir Bhutto post multos annos in exsilio in patriam reiret, fuerunt insidiae tromocraticae, quae multas victimas fecerunt, sed Bhutto incolumnis se recepit. Die 27 Decembris eiusdem anni, victima novarum insidiarum fuit et a camicaze necata est. Posthume Praemium Consociationis Nationum Iurum Humanorum laudatur. Viduus eius, Asif Ali Zardari, praeses Pakistaniae bis meruerit, ab anno 2008 usque in 2013, iterum ab anno 2023.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Benazir Bhutto spectant. |