Barrenjoey

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Despectus in Terram Capitalem Barrenjoey et Station Beach ex West Head

Barrenjoey est parva insula ligata in Sinu Fracto Australiae, ante suburbium Litoris Palmensis ad australissimam oppidi Pittwater partem sita. Terra capitalis plerumque est tofus Hawkesbury, quem shale Narrabeen inducit. Abhinc annos circa 10 000, maris aequor increbescens terram capitalem ex terra continenti praecidit; insequens autem harenae cumulus tumulum effecit qui insulam iterum cum terra continenti coniunxit. Insula est locus Phari Capitis Barrenjoey (Barrenjoey Head Lighthouse), aedificii anno 1881 primum inlustrati.

Mensura formarum partis Capitis Barrenjoey in Sinu Fracto locum phari anno 1877 monstrat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 2 Martii 1788, Arthurus Phillip terram capitalem Barrenjuee 'parvum macropus' nominavit. Litteris nominis varie commutantibus, Barrenjoey nunc post 1966 est nomen ritum.[1]

Notes[recensere | fontem recensere]

  1. Barranjoey.com. Situs 2007-01-07 accessus.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Barrenjoey spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pharum Capitis Barrenjoey spectant.