Banderia Prutenorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Ordinis Teutonici
Insigne ordinis praefecti seu magistri "alti" ut dicitur

Banderia Prutenorum est manuscriptum 48 chartarum quod Ioannes Dlugossius composuit et Stanislaus Durink imaginibus exornavit. Manuscriptum est tabula 56 vexillarum ordinis Teutonici.

Pruteni nomen eorum est qui Prussiam inhabitabant qui olim Slavi fuerunt postea autem Germani.

Ioannes Długosz manuscriptum ex lingua Latina in linguam Polonicam veterem convertit.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Ordo Teutonicus pugna quae in loco Grunenvelte vocato anno 1410o facta est a militibus regni Polonici et ducatus Lithuanici devictus est. Ante pugnam milites Polonici atque Lithuanici hymnum Bogurodzica seu "deigenetricis" cantavisse dicuntur.

Pugna exeunte Teutonici militum praefecti ad vexilla iacebant sub quae pugnaverant. Vexilla post pugnam collecta in ecclesia cathedrali Cracoviae deponebantur.

Compositio[recensere | fontem recensere]

Manuscriptum formam codicis habet et quodque vexillum Latine explanatum est.

Vexilla “comturias” seu regiones indicant ex quibus milites advenierunt.

Locus manuscripti[recensere | fontem recensere]

Manuscriptum nunc est in bibliotheca universitatis Iagellonicae.

Notae ad manuscriptum[recensere | fontem recensere]

“recto” et “verso” indicant latus paginae.

Stanislaus Durink latitudinem et longitudinem cuiusdam vexilli “ulnis” indicat. Una ulna 18 digitos habet. Plurium vexillorum longitudo est maior quam latitudo.

Pagina prima recto ita inscripta est:

Pro libraria universitatis studii Cracouiensis datum per dominum Johannem Dlugosch. Descriptio Prutenicae cladis seu crucigerorum sub Jagellone per Joannem Dlugosz canonicum Cracoviensem. Banderia Prutenorum anno domini millesimo quadringentesimo decimo in festo Divisionis Apostolorum erecta contra Polonie regem Wladislaum Jagyelno et per eundem regem prostrata et Cracouiam adducta ac in ecclesia catedrali suspensa, que, ut sequitur, in hune modum fuerunt depicta.

Nonnullae "Comturiae" in manuscripto indicatae[recensere | fontem recensere]

Pomesania, Graudencia, Stargardum, Sambia, Tuchola, Stuhm, Nessavia, Westphalia, Elbinga, Engelsburgum seu Arx Angelorum,

Nexus externi[recensere | fontem recensere]