Authenticité (Zaire)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mobutu Sese Seko abacost (laeva) anno 1983 gerit (Caspar Weinberger, dextra).

Authenticité (Francice, 'auctoritas, fides') fuit sollemnis regiminis Mobutuani ideologia civitatis decenniis 197 exeunte et 198 ineunte orta in civitate primo Respublica Democratica Congensis, deinde Zaire nominata. Ratio reipublicae gerendae pro hac notione auctoritatis fuit conatus ad delenda vestigia colonialismi continuasque vires culturae Occidentalis et ad constituendam contractiorem et singularem identitatem. Consilium confectum multas civitatis vitaeque quotidianae mutationes complectebatur, inter quas renominatio civitatis et eius urbium, etiam edictum Zairianos eorum nomina Christiana pro nominibus verioribus relinquere debere. Praeterea, vestimenta Occidentalia prohibebantur et substituta pro tunica modo Mao abacost appellata simillimisque vestibus muliebribus. Consilium decennio 198 exeunte minui coepit et plerumque ante 1990 relicta erat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adelman, Kenneth Lee. 1975. The Recourse to Authenticity and Negritude in Zaire. The Journal of Modern African Studies 13(1):134–139.
  • Dunn, Kevin C. 2003. Imagining the Congo: The International Relations of Identity. Palgrave Macmillan. ISBN 978-1-4039-6160-0.
  • Kabwit, Ghislain C. 1979. Zaire: The Roots of the Continuing Crisis. The Journal of Modern African Studies 17(3):381–407.
  • Meditz, Sandra W., et Tim Merrill. Zaire: A Country Study. Claitor's Law Books and Publishing Division. ISBN 1-57980-162-5.
  • Meredith, Martin. 2011. The Fate of Africa: From the Hopes of Freedom to the Heart of Despair, a History of Fifty Years of Independence. Ed. 2a. Novi Eboraci" PublicAffairs. ISBN 9781610390712.
  • Wrong, Michela. 2001. In the Footsteps of Mr. Kurtz: Living on the Brink of Disaster. Novi Eboraci: Harper Collins. ISBN 0060188804.
  • Young, Crawford, et Thomas Turner. 1985. The Rise and Decline of the Zairian State. Madison Visconiae: University of Wisconsin Press. ISBN 029910110X.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!