Augustus Berlin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Augustus Berlin (natus die 2 Februarii 1910 in oppido Brake (Lippiensis ager), mortuus 11 Iulii 1981 in oppidoLemgo, eadem in regione) vir publicus Theodiscus et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus [recensere]

Post scholam finitam Berlin tirocinium murarii fecit. Ad usque annum 1945 hoc munere vitam egit.

Cursus honorum [recensere]

Iam iuvenis Berlin ad Iuventutem Socialisticam Opificum atque collegia opificum accessit et ab anno 1928 sodalis SPD fuit. Anno 1933 a Nazistis, qui rerum Germaniae potiti sunt, propter consilia sua aliquamdiu in Castra carceralia inclusus est. Inter Bellum Orbis Terrarum II Berlin annis 1940 - 1945 miles conscriptus fuit ac denique captivus belli fuit. Mense Februario 1946 praeses SPD in pago Lippiensi electus et legatus dietae pagi nominatus est. Hoc officium ad annum 1969 tenuit. Anno 1949 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1972 mansit[1].

Notae [recensere]

  1. Amtliches Handbuch des Deutschen Bundestages, 6. Wahlperiode, Bonna 1969