Archidioecesis Manilensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insignia

Archidioecesis Manilensis[1] est sedes in Insulis Philippinis sita. Quamvis illae non concessa est a Sede Apostolica primatia inter omnes sedes Philippinenses, hoc ius nihilominus nuper ostendit illa ac primas vocatur eiusdem antistes praesertim novissimus Aloisius Antonius Tagle. Sedes etiam Manilana una ex illis nuncupatis sedibus cardinalitiis, cuiarum ordinarii statim ad sacram purpuram ducuntur post accessionem.

Sedes Manilana in Basilica Minore Immaculatae Conceptionis invenitur, illa aede intra muros insignis, admodum nobilis semperque fidelis civitatis Manilae sita. Immaculata Conceptio B. M. V. primaria ac universalis patrona est Insularum Philippinarum.

Territorium[recensere | fontem recensere]

Sedes metropolitana Manilana circumdat grandem partem regionis metropolitana Manilensis, ad austroocidentalem insulae Luconiae.

Territorium archidioecesana in 85 paroeciis dividitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Manilensis dioecesis erecta est die 6 februarii 1579 cum emisit bullam Illius fulti praesidio Gregorius XIII. Ab eiusdem ortus tempore, erat suffraganea sedis metropolitanae Mexicanae, atque eiusdem circumscriptio in cunctis Insulis Philippinis exstendebat.

Die 14 augusti 1695, cum quattuor bullas litteris Super specula militantis Ecclesiae incipientes Clemens VIII evulgavit, cessit dioecesis territorium suum ad sedes nuper erectas Novacacerensem, Caebuanam et Novasegobiensem (hodie omnes metropolitanae), atque simul in metropolitanam erecta est.

Successive cessit alias portiones eius territorii cum novae sedes erectae sunt, nimirum :

  • die 10 aprilis 1910 ad sedem Lipensem nuper erectam (hodie sedes metropolitana) ;
  • die 11 decembris 1948 ad sedem Sancti Ferdinandi nuper erectam (hodie sedes metropolitana) ;
  • die 25 novembris 1961 ad sedes Imensem ac Malolosinam nuper erectas ;
  • die 24 februarii 1983 ad sedem Antipolanam nuper erectam ;
  • die 7 decembris 2002 ad sedes Novalichesinam ac Paranaquensem nuper erectas ;
  • die 28 iunii 2003 ad sedes Cubaoënsem, Caloocanam ac Pasiginam nuper erectas.

Chronotaxis episcoporum[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.
  • Dominicus de Salazar, O.P. † (6 februarii 1579 - 4 decembris 1594 mortuus)
  • Ignatius Sanctiioannesius, O.F.M. † (30 augusti 1595 - 14 augusti 1598 mortuus)
  • Michaël de Benavides, O.P. † (7 octobris 1602 - 26 iulii 1605 mortuus)
  • Didacus Vascesius de Mercato † (28 martii 1608 - 12 iunii 1616 mortuus)
  • Michaël Garsias Serranus, O.S.A. † (12 februarii 1618 - 14 iunii 1629 mortuus)
  • Ferdinandus Guerrerus, O.S.A. † (9 ianuarii 1634 - 1 iulii 1641 mortuus)
  • Ferdinandus Monterus Spinosa † (5 februarii 1646 - 1648 mortuus)
  • Michaël de Populeto Casasola † (21 iunii 1649 - 8 decembris 1667 mortuus)
  • Ioannes Lupesius † (14 novembris 1672 - 12 februarii 1674 mortuus)
  • Philippus Ferdinandesius de Pardo, O.P. † (8 ianuarii 1680 - 31 decembris 1689 mortuus)
  • Didacus Camatius et Abula † (19 augusti 1696 - 14 ianuarii 1704 nominatus episcopus Guadalaiarensis)
  • Franciscus a Costibus, O.S.H. † (1704 - 23 septembris 1723 nominatus episcopus Moreliensis)
  • Carolus Bermudesius de Castro † (20 novembris 1724 - 13 novembris 1729 mortuus)
  • Ioannes Angelus Rudericesius, O.SS.T. † (17 decembris 1731 - 24 iunii 1742 mortuus)
  • Petrus Iosephus Emmanuel Martinesius de Arizala, O.F.M. † (3 februarii 1744 - 28 maii 1755 mortuus)
  • Emmanuel Antonius Ruber a Fluvio Vera † (19 decembris 1757 - 30 ianuarii 1764 mortuus)
  • Basilius Thomas Sanctius Ferdinandus, Sch.P. † (14 aprilis 1766 - 17 decembris 1787 nominatus archiepiscopus Granatensis)
  • Ioannes Antonius Gallaicus et Urbicus, O.F.M.Disc. † (15 decembris 1788 - 17 maii 1797 mortuus)
  • Ioannes Antonius Zulaibar, O.P. † (26 martii 1804 - 4 martii 1824 mortuus)
  • Hilario Didacesius, O.S.A. † (3 iulii 1826 - 7 maii 1829 mortuus)
  • Iosephus Sequius, O.S.A. † (5 iulii 1830 - 4 iulii 1845 mortuus)
  • Iosephus Aranguren, O.S.A. † (19 ianuarii 1846 - 18 aprilis 1861 mortuus)
  • Gregorius Melito Martinesius a Sancta Cruce † (23 decembris 1861 - 30 septembris 1875 renuntiavit)
  • Petrus Paius et Pignerus, O.P. † (28 ianuarii 1876 - 1 ianuarii 1889 mortuus)
  • Bernardinus Nozaleda et Villa, O.P. † (27 maii 1889 - 4 februarii 1902 renuntiavit)
  • Ieremias Iacobus Harty † (6 iunii 1903 - 16 maii 1916 nominatus archiepiscopus, sicut titulus personalis, Omahensis)
  • Michaël Iacobus O'Doherty † (6 septembris 1916 - 13 octobris 1949 mortuus)
  • Gabriel Martellinus a Regibus † (13 octobris 1949 successit - 10 octobris 1952 mortuus)
  • Rufinus Xiaus de Sanctis † (10 februarii 1953 - 3 septembris 1973 mortuus)
  • Iacobus Lachica Sin † (21 ianuarii 1974 - 15 septembris 2003 reliquit)
  • Gaudentius Burbonus de Rosalibus (15 septembris 2003 - 13 octobris 2011 reliquit)
  • Aloisius Antonius Gokim Tagle, a 13 octobris 2011

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Archidioecesis Manilensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)