Aqua vitae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aquae vitae Norvegicae lagoena et scyphus

Aqua vitae est locutio alchemica quae indicat potionem adeo fortem ut "ardens" (hoc est inflammabilis) sit. Hodie hoc nomen datur potionibus variis fortiter distillatis, praesertim spiritibus vinosis (e.g. vino adusto, vischio). Haec locutio variis linguis adoptatur, e.g. francogallica (eau de vie), germanica (Lebenswasser), scandanavicis (akvavit), celticis (uisce beatha i.q. vischium), et fortasse slavicis (cf. водка "parva aqua").