Antonius Besold

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Antonius Besold (natus die 13 Ianuarii 1904 in oppido Weßling in Bavaria superiore, mortuus 20 Septembris 1991 Oberhaching apud Monachium) vir publicus Theodiscus et sodalis primo Factionis Bavariae, deinde CSU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister scholae erat. Ipse Monachii gymnasium frequentabat, testimonium maturitatis accepit et deinde Erlangae iurisprudentiae studebat. Anno 1928 doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1930 secundam probationem accepit et tum causidicus operam dedit. Annis 1941 - 1945 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum II interfuit, postremo succenturio erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Besold post bellum finitum sodalis "Factionis Bavaricae Patriae et Regis", ab anno 1947 Factionis Bavariae erat. Anno 1948/49 consiliarius urbis Monachii erat et anno 1949 legatus ad primam Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 1950 secretarius generalis, anno 1953 praeses suae factionis nominatus est. Anno 1951 legati Factionis Bavariae et Centri in "Unionem Foederativam" se coniunxerunt. Anno 1953 Factio Bavariae noniam legati in Dietam Foederalem mittere potuit. Itaque Besold anno 1955 ad factionem CSU transiit et inter rectores electus est. Anno 1957 iterum legatus parlamenti Theodisci electus est et ad annum 1969 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]