Antonius Alexander Barbier

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Alexander Barbier
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Alexander Barbier: imago
Antonius Alexander Barbier: imago
Nativitas: 11 Ianuarii 1765; Columbarium
Obitus: 5 Decembris 1825; Lutetia
Patria: Francia

Familia

Proles: Louis-Nicolas Barbier, Olivier Alexandre Barbier

Antonius Alexander vulgo Antoine Alexandre Barbier (natus die 11 Ianuarii 1765 Columbarii, mortuus die 5 Decembris 1825) theologus et bibliothecarius Francogallicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Parochus ex anno 1791 La Ferté-sous-Jouarre in vico anno 1793 dimissionem petivit atque anno post membrum Commissionis de artibus atque scientiis creatus est. Ei erat ut volumina rebus novis ineuntibus undecumque extracta diversis bibliothecis Lutetiensibus distribueret.

Pro Directorio tomos colligebat et anno 1800 ipse bibliothecarius officialis nominatus est. Tamquam imperiales bibliothecas privatas collectiones Fonte Bleaudi, Compendii, ad Sanctum Clodoaldum atque ad Museum Lupariense instituit. Restauratione politica perfecta cura de bibliotheca regia habuit usque annum 1822.

Barier velut lexicographus scripsit »Dictionnaire des ouvrages anonymes et pseudonymes«  necnon »Nouvelle bibliothèque d'un homme de goût« (Lutetiae 1808-10) et »Examen critique et complément des dictionnaires historiques les plus répandus« (1820).

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!