Roman numeral 10000 CC DD.svg

Anticlericalismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vocabulo anticlericalismi generatim significatur odium quoddam vel infensus in clericos mentis habitus, qui praesertim communitates Christianas afficit quae sacerdotium ministeriale a statu laicorum distinctum servant.

Anticlericalismus[1][2] est praecipue aevi moderni res et cleri influxui in hominum societate adversatur, ut puta in Franciae rerum statu saeculo XVIII conservando vel, quantum ad Italiam saeculi XIX attinet, in potestate paparum temporali defendenda.

Quaedam anticlericalismi genera originem trahere etiam possunt ab alicuius religionis qua talis odio vel ab eiusdem praeceptorum contemptu.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Hispano-Latinum
  2. Lexicon Latinum hodiernum vel vocabularium Latinitatis huius aetatis