Anscharius Freire Gomez

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anscharius Freire Gomez

Anscharius Freire Gomez, vulgo Óscar Freire Gómez, dictus Feles (natus Torrelavegae, in Cantabria, die 15 Februarii 1976), est birotarius Hispanus properationis peritus qui pro Manu Rabobank mercede certat. Ter superavit Birotarium Mundi Certamen, sicut Alfredus Binda, Eduardus Merckx, et Rik van Steenbergen. Bis vicit Certamen Mediolano-Remopolin.

In Circuitu Franciae die 12 Iulii 2008, tuniculam viridem a Kim Kirchen abstulit, quam amisit die 13 Iulii sed rettulit die 14 Iulii. Die 27 Iulii, circuitu confecto, tuniculam viridem et palmam properatorum abstulit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]