Andreas Boltz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Boltz
Andreas Boltz
Andreas Boltz
Natus 13 Iulii 1964
Herbipoli


Andreas Boltz (Theodisce: Andreas Boltz; natus Herbipolite in urbe Bavarica anno 1964) est musicus cui modulatio atque inventio musicae (imprimis musicae sacrae) in muneribus suis sunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Andreas Boltz universitate Wirceburgi musicae sacrae Catholicae studuit. Anno 1989, diploma musicale A et diploma educandi musicae artis percepit. Anno 1992, ei diploma excellens pro tractatione organi tributum est, postquam in classe extraordinaria Guntherii Kaunzingeris studuit.

Alii praeceptores Fridericus ter Wey (chori vocalis ductus), Danielus Roth, Franciscus Renet, Guido Bovet, et Ioannes Laukvik (organum), Glenus Wilson (harpsicordum), Curtius Suttner (vocis formandae ratio), et Zsolt Gardonyi (musicae inventio) fuerunt.

Ab anno 1989 usque ad 1993, Boltz adiutor symphoniacorum magistri in aedibus Domini cathedralibus Wirceburgi fuit. Ex eo tempore usque ad 2011 fuit cantor ecclesiasticus superregionalis pro episcopatu Moguntino in Darmstadio. In musicae sacrae instituto Moguntiaci et organi tractationem et chori vocalis ductum docet.

Anno 1995, Concentus Darmstadii ab eo conditus est.

Ab anno 2011 symphoniacorum magister in Ecclesia Cathedralis Sancti Bartholomaei ad Francofurtum ad Moenum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]