Amores (Ovidius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Amores liber primus Ovidii est. Sunt tres libri in quibus sunt carmina elegiaca, sicut carmina Galli, Properti, Tibulli.

Inter annos 19 et 15 a.C.n. Ovidius primam editionem Amorum scripsit, quinque librorum. Postea textum reduxit in tres volumina,[1] et haec est editio quem nunc legimus. Fere eodem tempore Heroides et Artem amatoriam scribebat.

Sicut titulus docet, sunt carmina erotica, non autem gravia sed levia; Ovidius se nominat tenerorum lusor amorum[2] et haec carmina praecipue ludica sunt. In primo carmine poeta dicit se carminum epicum edere velle. Cupido autem ridens unum pedem e alteris versibus surripit, disticha faciens ex hexametris:

Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
Par erat inferior versus. Risisse Cupido
dicitur, atque unum surripuisse pedem. (Am. 1.1.1-4)

Primum verbum "arma" est primum verbum Aeneidos, et colarion "arma gravi numero" eundem sonum habet quam "arma virumque cano" colarion quo hoc carmen incipit. Ovidius ergo dicit hoc esse carmen dissimillimum Aeneidi. Deus Cupido poetam iubet carmina erotica scribere, volentem nolentem. Quamquam nullam pullam amat,[3] debet de amore scribere.

Tandem poeta pullam invenit, Corinnam nomine, quae maritum habet. Carmina historiam de amore poetae Corinnaeque narrabant.

Ultimum carmen est quasi valedictio amoris: "Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum," dicit poeta (Am. 3.15.1). Posthac, nullus poeta Romanus elegiaca erotica scribit.

[recensere] Notae

  1. Am. 1. pref.
  2. Tristia 4.10.1
  3. vv. 18-19

[recensere] Bibliographia

  • Kenney, E. J., ed. 1961. P. Ovidius Naso: Amores, Medicamina Faciei Femineae, Ars Amatoria, Remedia Amoris. Oxonii, e typographeo Clarendoniano.
  • Kenney, E. J. 1982. "Ovid," capitulum in Cambridge History of Classical Literature, ed. P. E. Easterling, E. J. Kenney. Cantabrigiae.

[recensere] Nexus externi

Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Amores (Ovidius) habet.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis