Ambystoma mexicanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ambystoma mexicanum
Specimen leucisticum?
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Amphibia
Ordo: Caudata
Familia: Ambystomatidae
Genus: Ambystoma
Species: A. mexicanum
Binomen
Ambystoma mexicanum
(Shaw, 1789)

Ambystoma mexicanum, multis in linguis axolotl (ex Lingua Nahuatl, lingua Aztecorum) est species salamandrarum. Praeclarum est propter unum signum, propter enim neoteniam. Ceteroqui clara est partium corporis regenerationis opportunitas, quae est non solum Ambystomae mexicani, sed etiam salamandrarum ceterarum signum. Neotenia est et signum Protei anguini, salamandrae antrorum euroae Europae.

Habitatio et Crebritas[recensere | fontem recensere]

In Xochimilconi Lacu, Chalconi Lacu tamquam in piscinis parvis habitant et in feritate nunc valde rara sunt, usque ad 1930 mattea Aztecorum; hodie severe tuta sunt, tamen non crebra facta sunt. In aquariis autem valde crebra sunt.

Signa[recensere | fontem recensere]

Formae[recensere | fontem recensere]

Facticate,? hac in specie, forma fera est fulva aut paene nigra. Aberrationes sicut leucismus melanismusque proinde in forma fera sunt, sed rarae. In aquariis tales aberrationes valde crebrae sunt, quod selectio hominum pulchritudinem, selectio autem naturae duritam efficit. Individua albinotica non pura sunt; ab "Humphrey professore" cum Ambystoma tigrino permixta sunt. Forma leucistica et haec forma albinotica non indifferentes sunt, sed formae leucisticae oculi nigri, formae albinoticae oculi valde inpigmentiti sunt.

Neoteni[recensere | fontem recensere]

Ambystoma mexicanum est species neotenica, quod tiroxinum hormonum ex Glandula thyreoidea (nomenclatura medicorum) effundere non possunt. Si tiroxinum ab individuo devoratum est, hoc individuum metamorphosis facere potest. Factitate? famis causa mortem obeunt, si superstitem sunt, adulta sunt in vetusta a quattuor ad quinque annis.

Fetura[recensere | fontem recensere]

Aevo sextorum ad nonorum mensium fecunda fiunt; bona autem non est pecuaria in illo senectute cum immatura sint, etiam ipsa crescunt. Quotienscumque copulatio locum habet, primum animal masculinum coniugi audientam largitur, postquam spermatophores ponit et coniugem supra eos pellit. Coniux post horas octo ad viginti quattuor multa ova ponit: octoginta ad quingenti. Ova coniugis purae sunt fusca; ova autem coniugis albinoticae alba sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!