Ambrosius Aurelianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ambrosius Aurelianus (qui in Historia Regum Britanniae haud recte appellatus est Aurelius Ambrosius) fuit quidam dux semifabulosus Romano-Britannicus, qui apud proelia magna contra Angli et Saxones saeculo 5 vicit, secundum Gildam et legenda conservata in Historia Brittonum Nennio tributa. Secundum Chronica maiora a Matthaeo Paris conscripta Ambrosius potestatem anno 479 cepit. Nonnulli eruditi arbitrati sunt ducem fuisse illum, qui Romano-Britannicis in proelio ad Montem Badonicum imperasset, ut igitur crederetur fuisse quasi fons historicus pro fabuloso illo Rege Arthuro.