Agathias

E Vicipaedia
Wikidata Agathias
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 536; Myrina
Obitus: unknown value, 582; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale
Rex Byzantinus ludens. Scaenam simillimam iam Agathias saecula sex antea carmine descripserat.

Agathias Myrinaeus, nonnumquam Scholasticus agnominatus (Graece Ἀγαθίας ὁ Σχολαστικός; Myrinae natus anno circiter 532,[1] mortuus inter annos 579 et 582)[2] fuit poeta et rerum gestarum scriptor Byzantinus, amicus Pauli Silentiarii.[3]

Filius fuit Memnonii rhetoris Pericleaeque qui Constantinopoli mortua erit dum Agathias annum aetatis tritum agebat.[4] Ipse Myrinae et Constantinopoli educatus, Alexandriae eruditus est: hac in urbe terrae motus anni 551, quo Berytus fere deletus est, observavit.[5] Eodem fere anno Constantinopolim rursus petivit ubi iuribus studuit. Ibidem advocatus laborabat[6] dum opera litteraria et historica scripsit.

Libros poëticos novem "mythis eroticis fartos", atque nobis omnino deperditos, admodum iuvenis composuit et sub titulo Daphniacorum edidit.[7]

Opere Cycli, anthologia poetica contemporanea octo in tomis collecta, inter primos fuit, qui florilegia Graeca confecerint. In qua collecta sunt propria poemata epigrammatave plus quam centum, insuper scripta amicorum coaevorumque, Pauli Silentiarii, Macedonii consulis, Damocharidis, Ioannis Barbucalli, Iuliani Aegyptii, aliorum: quibus addi debent "scholastici" plures, Arabius, Eratosthenes, Leontius, Theaetetus, Nilus, insuper "referendarius" Irenaeus, "antecessor" Iulianus, "domesticus" Rufinus.[8] Cyclus per se deperditur sed plurima epigrammata ibi collecta in Anthologia Palatina servantur una cum praefatione metrica ab ipso Agathia scripta.[9]

Conservantur etiam Historiae in quinque libros divisae, quibus, non sine sapore sed lingua nimium tumida res annorum inter 552 et 558 tradidit, Procopium secutus.[10] Menander Protector vicissim opus Agathiae continuavit.

Agathiae Historias edidit Bonnae anno 1828 Bartholdus Georgius Niebuhr in Corpus scriptorum historiae Byzantinae et Lipsiae anno 1871 Dindorfius in tomo altero collectanei Historici Graeci minores.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • annis 550 : Daphniaca (opus poëticum deperditum)
  • annis fere 567/568 : Epigrammata; Cyclus epigrammatum a se aliisque compositorum
  • usque in 579 : Historiae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "c. A.D. 532": Cameron (1970) p. 1
  2. De morte: Cameron (1970) p. 10
  3. Paulus Silentiarius et Agathias in Anthologia Palatina 5.292-293 necnon alibi
  4. Agathias in Anthologia Palatina 7.552
  5. Agathias, Historiae 2.15-16
  6. Agathias, Historiae 3.1
  7. Agathias, Historiae praefatio 7; Agathias in Anthologia Palatina 6.80
  8. Cameron et Cameron (1966); Cameron (1970) pp. 5-9, 12-29
  9. Agathias, Historiae praefatio 8; Agathias in Anthologia Palatina 4.3
  10. Agathias, Historiae praefatio 22

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barry Baldwin, "Agathias" in Oxford dictionary of Byzantium vol. 1 (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1991) pp. 35-36
  • Averil Cameron, Agathias. Oxonii: Clarendon Press, 1970; Exemplar mutuabile
  • Averil Cameron, Alan Cameron, "The Cycle of Agathias" in Journal of Hellenic Studies vol. 86 (1966) pp. 6-25 JSTOR
  • M.-L. Chaumont, "Agathias" (1984/2011) in Encyclopaedia Iranica Online
  • Maria Elisabetta Colonna, Gli storici Bizantini dal IV al XV secolo (Napoli: Armanni, 1956) pp. 3-5
  • M. Ites, "“Zur Bewertung des Agathias" in Byzantinische Zeitschrift vol. 26 (1926) pp. 273-285
  • Begoña Ortega Villaro, "Some characteristics of the works of Agathias: morality and satire" in Acta antiquitatis Hungariae vol. 50 (2010) pp. 267-287

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie