Aegidius Binchois

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Binchois (dextra) et Gulielmus Dufay: imago in Le Champion des Dames ab Martini le Franc picta, anno 1442

Aegidius Binchois, dictus Gilles de Binche et Gilles de Bins et simpliciter Binchois (c.14001460), fuit musicus et compositor Flandriensis, socius scholae Burgundiensis, et unus ex tribus praeclarissimorum compositorum saeculo quinto decimo ineunte. Quamquam saepe nunc sub Gulielmo Dufay et Ioanne Dunstaple numeratus, vivus maximum populi favorem fortasse accepit, quia opera sua sunt commemorata et fontes ab aliis compositoribus adhibita, plusquam opera ab aliis suae aetatis scripta.

Vita[recensere | fontem recensere]

Orsus est ut videtur Monti, filius Ioannis et Ioannae de Binche, qui fortasse vicum Binche habitabant. Pater fuit Guillelmi IV Ducis Hannoniensis[1] decurio, qui munus in ecclesia Monti sustinuit.

Nihil de sua vita est nota ad 1419, cum Monti factus est organista apud ecclesiam Sancti Waudru. Anno 1423, Insulam migravit. Eo tempore fortasse in exercitu Burgundiensi stipendia fecit, vel in Anglico exercitu Guillelmi de la Pole, primi Ducis Suffolciae, secundum sententiam in moteto celebrationis post ipsius mortem ab Ioanne Ockeghem composito.

Circa 1430, iniit curiae Burgundiensis cappellam, ubi anno 1431, tempore sui moteti Nove cantum melodie, manifesto fuit cantor, quoniam motetus cantores cappellae undeviginti omnes nominat.

Ad postremum Sonegias[2] recessit, et mortuus est 20 Septembris 1460.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hainault. De nomine vide Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus.
  2. Soignes. Sonegiae: Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus. Senonagus pagus, Sonegia, Sennonegia: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]