Ababil

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Ababil (vel Ababilo[1]) est avis fabulosa, quam Samuel Bochart sic describit: "In Alcorani Surata cui titulus est Elephas, Deus in Abyssinos qui, quo anno natus est Mahomet, Meccham obsessuri venerant immisisse dicitur aves ababil a quibus imperiti sunt lapidibus ex sigil id est ex luto præduro in gehennæ igne cocto eorum nominibus inscriptis quos ii lapides feriebant. Porro quæ sint aves ababil quas Mahometes hos lapides coniecisse vult, nondum constat inter doctores, neque vero constabit unquam. Asserit Said Ben Giabir avem esse quae degit et pullos edit inter coelum & terram, rostro avis et caninis pedibus. At Achrama vult avem esse viridem e mari ortam cui caput sit leoninum. Et Ibnoabas ut balsun, quae est ardeae species. Et Ibada Ben Mufa conicit sturnos. Et Aisa species fuisse hirundinum, quales in Mecchano templo degunt. Quid si upupas voluerit, quas Hispani a Mauris, ut videtur, edocti abubillas appellant?"[2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bochart, Samuel, Hierozoicon, Sive Bipertitum Opus De Animalibus S. Scripturae, vol. 2, Lugduni Batavorum, 1692 [1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoffmann, Lexicon Universale
  2. Bochart, cap. 14, Aves fabulosae apud Arabes