A Vindication of the Rights of Woman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina cum verbis "A VINDICATION OF THE RIGHTS OF WOMAN: WITH STRICTURES ON POLITICAL AND MORAL SUBJECTS. BY MARY WOLLSTONECRAFT. PRINTED AT BOSTON, BY PETER EDES FOR THOMAS AND ANDREWS, Faust's Statue, No. 45, Newbury-Street, MDCCXCII."
Titulus primae editionis Americanae Vindicationis mulieris

A Vindication of the Rights of Woman: with Strictures on Political and Moral Subjects (Iurum mulieris vindicatio: cum animadversionibus de rebus politicis moralibusque), a scriptrice Britannica Maria Wollstonecraft scripta, anno 1792 edita, est unum ex primis operibus philosophiae feministicae, responsum philosophis saeculi XVIII qui opinabantur mulieres disciplinam plenam non mereri. Wollstonecraft contendet mulieres esse societati civili necessarias, quia pueros educant et comites sunt maritis. Itaque mulieres, pro ornamentis vel possessionibus matrionialibus, esse homines, qui eadem iura ac viri merentur.

Auctor ad Iura mulieris scribenda inducta est postquam Talleyrandi renuntiationem ad Conventum constituentem populi Francici legit, quae affirmavit mulieres educationem tantum domesticam accipere debere. Wollstonecraft commentario de hoc libello usa est ad petitionem latam faciendam contra normas duales inter viros et mulieres et ad viros accusandos qui mulieres hortabantur ut nimiis animi motibus indulgerent. Iura mulieris festinanter scripsit, ut recta casibus in motu responderet; volebat volumen secundum consideratius scribere, sed libro non perfecto mortua est.

Wollstonecraft, quamquam aequalitatem inter sexus certis in partibus vitae poscit, ut in moribus, expresse non confirmat viros et mulieres esse aequos. Haec ambiguitatis causa difficile est eam inter feministas hodiernas annumerare, praesertim quia vocabulum feminismus non praesto erat. Iura mulieris anno editionis 1792 bene recepta est, sed fama auctoris postea saeculo XIX afflicta est postquam Gulielmus Godwin memorias edidit, de vita scripticis revelans singula quae ignominiosa habebantur.