A. A. Milne

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
A. A. Milne, anno 1922 visus

Alanus Alexander Milne (vulgo Alan Alexander Milne ; natus die 18 Ianuarii 1882 Londonii, Anglia, mortuus die 31 Ianuarii 1956 Sussexiae Orientalis) fuit scriptor clarissimus Anglicus, qui duos libros de urso nomine Winnie Ille Pu (Anglice Winnie the Pooh) conscripsit. Primus horum, nomine Winnie-the-Pooh sive Winnie Ille Pu, anno 1926 editus est, alter autem, nomine The House at Pooh Corner sive Domus anguli Puensis anno 1928. Ambo ab interprete Alexandro Lenardo in Latinum conversi sunt. Praeter Winnie illum Pum Milne nonnullos libros adultis destinatos, poemata, complures fabulas composuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alanum Alexandrum Milne spectant.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!