Zoran Zaev

E Vicipaedia
Wikidata Zoran Zaev
Res apud Vicidata repertae:
Zoran Zaev: imago
Zoran Zaev: imago
Nativitas: 8 Octobris 1974; Strumica
Patria: Macedonia Septentrionalis

Familia

Coniunx: Zorica Zaeva

Zoran Zaev seu litteris Cyrillicis Зоран Заев (Tiberiopoli die 8 Octobris 1974 natus) est politicus rei publicae Macedonicae.

Alumnus est universitatis Scupiensis ubi magister oeconomiae monetariae factus est. Iam scholarius se ad unionem socialem democraticam adiunxit. Huius factionis mox praeses sectionis Tiberiopolitanae, deinde anno 2006 praeses vicarius nationalis, anno 2013 praeses nationalis, Branko Crvenkovski successor. Eisdem fere annis a 2003 ad 2005 legatus ad conventum Macedonicum, inde usque in 2016 praefectus urbi Tiberiopoli erat. Sub specie ducis factionis contrariae particeps fuit induciis Pržino mense Iulio 2015 pactis cum Nicolao Gruevski primo ministro et Ioanne Hahn commisso Europaeo, e quibus induciis tardius evenerint dimissio Nicolai Gruevski, comitia nationalia anno 2016 habita, atque electio Zoran Zaev ad officium primi ministri die 27 Maii 2017.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]