Latinitas nondum censa

Branko Crvenkovski

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paulus Wolfowitz (ad sinistram partem), Ilinka Mitreva minister rerum externarum (media imagine), iuxta eam Branko Crvenkovski primus minister die 25 Novembris 2003 colloquentes

Branko Crvenkovski, litteris Cyrillicis Бранко Црвенковски (Seraio Bosniae natus die 12 Octobris 1962), alumnus universitatis Scupiensis ubi technologiae computatrorum studuit, est politicus Macedonicus. Legatus est ad parlamentum Macedonicum iam ab anno 1990 et ductor Unionis Socialis Democraticae ab anno insequenti. Primus minister patriae meruit annis 1992-1998 rursusque ab anno 2002. Praeses rei publicae eo anno electus est; quod officium die 12 Maii 2004 suscipiens ministerium eodem die reliquit. Praesidium anno 2009 non petens, est hodie legatus parlamentarius ductorque factionis.