Latinitas bona

Zembla

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Zembla est regnum ficticium Europae septentrionalis, origo personae Charles Kinbote in mythistoria Pale Fire Vladimiri Nabokov, etiam in libro imperfecto Solus Rex eiusdem auctoris descripta. In hoc regno cives Zemblane vel lingua Zemblana loquuntur. Zemblae caput est urbs Uranograd.

Possumus credere Zemblam idem esse ac Russiam, originem veram Nabokovi. In lingua Russica zemlya significat "terra, regio"; Alexander Pope usus est orthographia cum b "Zembla". Sed notandum est patrem Nabokovi visitavisse insulam arcticam Russiae cuius nomen est Nova Zemla, scilicet "Nova Terra". Etiam notandum est nomen fictivae Reipublicae Zembliae a delegatis Italianis Ligae Nationum inventum esse anno 1919 ut cathedras supplementarias sibi vincerent; quam rem Nabokov in ephemeride Poslednije novosti legerat.[1]


Reges Zemblani[recensere | fontem recensere]

  • Thurgus Tertius (Thurgus the Third), anno 1900 mortuus
  • Alfin Vagus (Alfin the Vague), natus 1873; 1900-1918 regnavit, eo anno mortuus
    • uxor: regina Blenda, die 21 Iulii 1936 mortua
  • Carolus Xaverius, natus vel 1916
    • amasia: Flora (Fleur)
    • uxor anno 1949 ducta: Disa ducissa Payn (Disa duchess of Payn)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Poslednije novosti ("Ultimae novitates"), Lutetiae 30 Iulii 1939. Vide Andrew Field, The Life and Art of Vladimir Nabokov (1986) p. 332.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.